Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Qui vero hi súnt sentis?
Ol.
  1. Quia quód tetigere, ilíco rapiunt, si eás ereptum, ilíco scindunt:
  2. ita quóquo adveniunt, úbiubi sunt, duplicí damno dominós multant.
Cit.
  1. Heia.
Ol.
  1. Áttat. cesso mágnufice patriciéque amicirier átque ita ero meo ire ádvorsum?
Lys.
  1. Bone vír, salve.
Ol.
  1. Fateór.
Lys.
  1. Quid fit?
Ol.
  1. Tu amás: ego ésurio et sitio.
Lys.
  1. Lepide éxcuratus incéssisti.
Ol.
  1. Aha, hodie ---
Lys.
  1. Mane véro, quamquam fástidis.
Ol.
  1. Fu fú, fetet tuos míhi sermo.
Lys.
  1. Quae rés?
Ol.
  1. Haec res. etiámne adstas? enim véro pra/gmata/ moi pare/xeis.
Lys.
  1. Dabo tibi me/ga kako/n,
  2. ut ego opinor, nisi resistis.