Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Órat:
  2. negát ponere álio modo úllo profécto,
  3. nisí se sciát vilicó non datum íri.
Lys.
  1. Atque íngratiís, quia non vólt, nubet hódie.
  2. nam quór non ego íd perpetrém quod coépi,
  3. ut núbat mihi? íllud quidém volebam,
  4. nostró vilico.
Par.
  1. Saepícule peccas.
Lys.
  1. Timór praepedít verba. vérum, obsecró te,
  2. dic méd uxorem órare ut éxoret íllam,
  3. gládium ut ponat ét redire me íntro ut liceat.
Par.
  1. Núntiabo.
L.
  1. Ét tu orato.
P.
  1. Et ego órabo.
L.
  1. At blande órato, ut solés. sed audin?
  2. si efféxis hoc, soleás tibi dabo, et ánulum in digitum aúreum et bona plúruma.
Par.
  1. Operám dabo.
Lys.
  1. Face ut ímpetres.
Par.
  1. Eo núnciam, nisi quíppiam
  2. remoráre me.