Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Át tu mihi óffers maerórem.
- sed étiamne habét nunc Cásina gladium?
- Habét, sed duós.
- Quid, duós?
- Alteró te
- occísurum aít, alteró vilicum hódie.
- Occísissimús sum omniúm qui vivont.
- lorícam induám mi optumum ésse opinor.
- quid úxor mea? nón adiit átque ademit?
- Nemo aúdet prope áccedere.
- Éxoret.
- Órat:
- negát ponere álio modo úllo profécto,
- nisí se sciát vilicó non datum íri.
- Atque íngratiís, quia non vólt, nubet hódie.
- nam quór non ego íd perpetrém quod coépi,
- ut núbat mihi? íllud quidém volebam,