Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Interémere ait vélle vitam,
  2. gladium—
Lys.
  1. Hém.
Par.
  1. Gladium—
Lys.
  1. Quid eúm gladium?
Par.
  1. Habet.
Lys.
  1. Eí misero mihi, cúr eum habet?
Par.
  1. Inséctatur ómnis domí per aedis,
  2. nec quémquam prope ád se sínit adire:
  3. ita ómnes sub árcis, sub léctis laténtes
  4. metú mussitánt.
Lys.
  1. Occidi átque intérii.
  2. quid ílli obiéctumst malí tam repénte?
Par.
  1. Insánit.
Lys.
  1. Sceléstissimum me esse crédo.
Par.
  1. Immó si sciás dicta quaé dixit hódie—
Lys.
  1. Istúc expetó scire. quíd dixit?
Par.
  1. Aúdi.
  2. per ómnis deós et deás deierávit,
  3. occísurum eum hác nocte quícum cubáret.