Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nescio unde auxili, praesidi, perfugi
- mi aut opis copiam comparem aut expetam:
- tanta factu modo mira miris modis
- intus vidi, novam atque integram audaciam.
- cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro,
- né quid in té mali fáxit ira pércita.
- eripite isti gladium, quae suist impos animi.
- Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras?
- Pardalisca.
- Perii, unde meae usurpant aures sonitum?
- Respice modo ad me.
- O ere mi—
- Quid tibi est? quid timida es?
- Perii.
- Quid, periisti?
- Perii, et tu periisti.
- A, perii? quid ita?