Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum
  2. aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim,
  3. cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae?
  4. attat,
  5. quid illúc clamoris, opsecro, in nostrast domo?
Pardalisca
  1. Núlla sum, núlla sum, tóta, tota óccidi,
  2. cor metu mortuomst, membra miserae tremunt,
  3. nescio unde auxili, praesidi, perfugi
  4. mi aut opis copiam comparem aut expetam:
  5. tanta factu modo mira miris modis
  6. intus vidi, novam atque integram audaciam.
  7. cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro,
  8. né quid in té mali fáxit ira pércita.
  9. eripite isti gladium, quae suist impos animi.
Lys.
  1. Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras?
  2. Pardalisca.
Par.
  1. Perii, unde meae usurpant aures sonitum?
Lys.
  1. Respice modo ad me.
Par.
  1. O ere mi—
Lys.
  1. Quid tibi est? quid timida es?