Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Amo.
- At non opinor fieri hoc posse hodie.
- Potest,
- siquidém cras censes te posse emitti manu.
- Enim véro huc aures magis sunt adhibendae mihi:
- iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
- Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi
- locus est paratus: ei ego amorem omnem meum
- concredui; is mihi se locum dixit dare.
- Quid eius uxor? ubi erit?
- Lepide repperi.
- mea uxór vocabit huc eam ad se in nuptias,
- ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet;
- ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.
- illa hic cubabit, vir aberit faxo domo;
- tu rus uxorem duces: id rus hic erit
- tantisper dum égo cum Casina faciam nuptias.