Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Et captivom illum Alidensem?
E.
  1. μὰ τὸν --- )apo/llw.
H.
  1. Et servolum
  2. meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit?
Erg.
  1. ναὶ τὰν --- ko/ran.
H.
  1. Iam credo?
E.
  1. ναὶ τὰν --- praine/sthn.
H.
  1. Venit?
E.
  1. ναὶ τὰν --- signi/an.
H.
  1. Certon?
E.
  1. ναὶ τὸν --- frousinw=na.
H.
  1. Vide sis.
E.
  1. ναὶ τὸν --- )ala/trion.
Heg.
  1. Quid tu per barbaricas urbes iuras?
Erg.
  1. Quia enim item asperae
  2. sunt ut tuom victum autumabas esse.
Heg.
  1. Vae aetati tuae.
Erg.
  1. Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.
  2. sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit?
Heg.
  1. Siculus.