Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- at etiam dubitavi, hos homines emerem an non emerem, diu.
- servate istum sultis intus, servi, ne quoquam pedem
- ecferat sine custodela. iam ego apparebo domi;
- ad fratrem modo captivos alios inviso meos,
- eadem percontabor, ecquis hunc ádulescentem noverit.
- sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praevorti volo.—
- Míser homo est, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit,
- sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil invenit;
- ille miserrimust, qui cum esse cupit, tum quod edit non habet.
- nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens,
- ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi;
- neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame
- vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit,
- ita venter gutturque resident esurialis ferias.
- ilicet parasiticae arti maximam malam crucem,
- ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat.
- nil morantur iam Lacones unisubselli viros,
- plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia:
- eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi;
- ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia,