Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo;
- verum lubet etiam mi has perlegere denuo:
- aequomst tabellis consignatis credere.—
- Atrídae duo fratrés cluent fecísse facinus máxumum,
- quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu
- armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus
- mille cum numero navium decumo anno post subegerunt.
- non pedibus termento fuit praeut égo erum expugnabo meum
- sine classe sineque exercitu et tanto numero militum.
- cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.
- nunc prius quam húc senex venit, libet lámentari dum éxeat.
- o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex,
- qui misere male mulcabere quadringéntis Philippis aureis.
- nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero
- non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum.
- Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est
- relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat;
- Bacchidem habet secum: ille olim hábuit ignem qui signum daret,
- hunc ipsum exurit; ego sum Vlixes, cuius consilio haec gerunt.
- tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo ínsunt milites