Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. longum, strigorem maleficum exornarier.
Nic.
  1. Perii hercle, lembus ille mihi laedit latus.
Chrys.
  1. Is erat communis cum hospite et praedonibus.
Nic.
  1. Adeon me fuisse fungum, ut qui illi crederem,
  2. cum mi ipsum nomen eius Archidemides
  3. clamaret dempturum esse, si quid crederem?
Chrys.
  1. Is lembus nostrae navi insidias dabat.
  2. occepi ego observare eos quam rem gerant.
  3. interea e portu nostra navis solvitur.
  4. ubi portu eximus, homines remigio sequi,
  5. neque aves neque venti citius. quoniam sentio
  6. quae res gereretur, navem extemplo statuimus.
  7. quoniam vident nos stare, occeperunt ratem
  8. turbare in portu.
Nic.
  1. Edepol mortalis malos.
  2. quid denique agitis?
Chrys.
  1. Rursum in portum recipimus.
Nic.
  1. Sapienter factum a vobis. quid illi postea?
Chrys.
  1. Revorsionem ad terram faciunt vesperi.
Nic.
  1. Aurum hercle auferre voluere: ei rei operam dabant.