Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- peregre advenienti: ego autem venturum adnuo.
- salutem tibi ab sodáli solidam nuntio:
- rogabis me úbi sit: vivit.
- Nempe recté valet?
- Istuc volebam ego ex te percontarier.
- Qui scire possum?
- Nullus plus.
- Quemnam ad modum?
- Quia si illa inventa est, quam ille amat, recte valet;
- si non inventa est, minus valet moribundusque est.
- animast amica amanti: sí abest, nullus est;
- si adest, res nullast: ipsus est—nequam et miser.
- sed tu quid factitasti mandatis super?
- Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius,
- non impetratum id advenienti ei redderem?
- regiones colere mavellem Acherunticas.
- Eho, an ínvenisti Bacchidem?
- Samiam quidem.
- Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens;
- scis tu ut confringi vas cito Samium solet.