Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens.
- video nimio iam multo plus quam volueram.
- vixisse nimio satiust iam quam vivere.
- magistron quemquam discipulum minitarier?
- nil moror discipulos mihi iam plenos sanguinis:
- valens afflictat me vacivom virium.
- Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus.
- Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam
- teque ad patrem esse mortuom renuntiem.
- Satis historiarumst.
- Hic vereri perdidit.
- compendium edepol haud aetati optabile
- fecisti, cum istanc inpudentiam.
- occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi
- patrem tibi esse?
- Tibi ego an tu mihi servos es?
- Peior magister te istaec docuit, non ego.
- nimio es tu ad istas res discipulus docilior,
- quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi.
- edepol fecisti furtum in aetatem malum