Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid huc? quis istíc habet?
- Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium,
- Iocus, Lúdus, Sermo, Suavisaviatio.
- Quid tibi commercist cum dis damnosissimis?
- Mali sunt homines, qui bonis dicunt male;
- tu dis nec recte dicis: non aequom facis.
- An deus est ullus Suavisaviatio?
- An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus;
- quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem,
- is stultior es barbaro poticio,
- qui tantus natu deorum nescis nomina.
- Non hic placet mi ornatus.
- Nemo ergo tibi
- haec apparavit: mihi paratum est quoi placet.
- Etiam me advorsus exordire argutias?
- qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.
- Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit.
- magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode
- pro dignitate opsoni haec concuret cocus.
- Iam perdidisti te atque me atque operam meam,