Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Ecástor sine ómni arbitrór malitia ésse.
- Merito hóc nobis fít, qui quidem húc venerímus.
- Cogántur quidem íntro.
- Haud sció quid eo opús sit,
- quae néc lac nec lánam ullam habént. sic sine ástent.
- exsólvere quánti fuére, omnis frúctus
- iam illís decidít. non vidés, ut palántes
- solaé liberaé
- grasséntur? quin aetate crédo esse mútas:
- ne bálant quidém, quom a pecú cetero ábsunt.
- stultae átque haud malaé videntur.
- Revórtamur íntro, sorór.
- Ilico ámbae manéte: haec ovés volunt vos.
- Pródigium hoc quidémst: humana nós voce appellánt oves.
- Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt.
- Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam.
- sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini?
- Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos.
- Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis:
- qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras,