Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- At pól ego ibi sum, esse ubi míserum hominem decet átque infortunátum.
- Igitúr pari fortuna, aétate ut sumus, útimur.
- Sic est. séd tu,
- quíd tibist?
- Pól mihi par, idem est quód tibi.
- Númquid nam ad fílium haec aégritudo áttinet?