Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. relicúom id auri factúm quod ego ei stultíssimus homo promísissem: hoc,
  2. hoc ést quo cor peracéscit; hoc ést demum quod pércrucior,
  3. me hoc aétatis ludíficari, immo edepol sic ludos factum
  4. canó capite atque albá barbamiserúm me auro esse emúnctum.
  5. perii, hóc servom meum nón nauci facere ésse ausum! atque ego, si álibi
  6. plus pérdiderim, minus aégre habeam minusque íd mihi damno dúcam.