Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quíbus ingenium in animo utibilest, modicum et sine vernilitate
Non.172M
  1. víncla, virgaé, molae: saévitudo mala fit peior
Char.&3GL&1.219K
  1. convérrite --- scópis, agite strénue
Festus169M
  1. ecquis évocat
  2. cum nassiterna et cum aqua istum impurissimum?
Pomp.&3C.art.Don.GL&5.199K
  1. sícut lacte lactis similest
Serv.&3A.&6.383
(Bacchis)
  1. ílla mi cognominis fuit
Serv.&3A.&12.7
  1. (latro) suam qui auro vitam venditat
Prisc.&3GL&2.575K
  1. sció spiritum éius maiórem esse multo
  2. quam folles taurini habént, cum liquescunt
  3. petraé, ferrum ubí fit. Cuiatis tibi visust?
  4. Praenéstinum opino esse, ita erat gloriosus.
Don.Ter.&3An.&1.2.34
  1. néque id haud subditiva glória oppidum arbitror.
Non.334M
(Pver)
  1. ne a quóquam acciperes alio mercedem annuam,
Non.334M
  1. nisi ab sése, nec cum quiquam limares caput.
Non.333M
  1. limaces viri
Non.173M
  1. cór meum, spés mea,
  2. mél meum, suávitudó, cibus, gaúdium.
Don.Ter.&3Eu.&4.2.13
  1. síne te amem
Non.421M,Serv.&3A.&4.194
  1. Cupidon tecum saevust anne Amor?
Char.&3GL&1.201K
  1. Vlíxem audivi fuisse aerumnosissimum,
  2. qui annis viginti errans a patria afuit;
  3. verum hic adulescens multo Vlixem anteit ---
  4. qui ílico errat intra muros civicos.
Serv.&3A.&10.493
  1. quidquid est nomen sibi
Char.&3GL&1.229K,Non.6M
(Pistoclervs)
  1. quaé sodalem átque me exércitos habet