Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Emortuom ego me mavelim leto malo
- quam non ego illi dém hodie insidias seni.
- nam híc iam non audebit aurum abstrudere:
- credo ecferet iam secum et mutabit locum.
- attat, foris crépuit. senex eccum aurum ecfert foras.
- tantisper huc ego ad iánuam concessero.
- Fide censebam maxumam multo fidem
- esse, ea sublevit os mihi paenissume:
- ni subvenisset corvos, periissem miser.
- nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim,
- qui indicium fecit, ut ego ílli aliquid boni
- dicam; nam quod edit tam duim quam perduim.
- nunc hoc ubi abstrúdam cogito solum locum.
- Silvani lucus extra murum est avius,
- crebro salicto oppletus. ibi sumam locum.
- certumst, Silvano potius credam quam Fide.—
- Euge, euge, di me salvom et servatum volunt.
- iam ego illúc praecurram atque inscendam aliquam in arborem