Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
  2. facisne iniuriam mihi?
Evcl.
  1. Fateor, quia non pendes, maximam.
  2. atque id quoque iam fiet, nisi fatere.
Strob.
  1. Quid fatear tibi?
Evcl.
  1. Quid abstulisti hinc?
S.
  1. Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli
  2. nive adeo abstulisse vellem.
Evcl.
  1. Agedum, excutedum pallium.
Strob.
  1. Tuo arbitratu.
E.
  1. Ne inter tunicas habeas.
S.
  1. Tempta qua lubet.
Evcl.
  1. Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam.
  2. novi sycophantias. age rusum óstende huc manum
  3. dexteram.
S.
  1. Em.
E.
  1. Nunc laevam ostende.
S.
  1. Quin equidem ambas profero.