Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- spes prorogatur militi in alium diem.
- haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus
- incommoditates sumptusque intolerabiles.
- nam quae indotata est, ea in potestate est viri;
- dotatae mactant et malo et damno viros.
- sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio?
- Nimium lubenter edi sermonem tuom.
- An audivisti?
- Vsque a principio omnia.
- Tamen meó quidem animo aliquánto facias rectius,
- si nitidior sis filiai nuptiis.
- Pro re nitorem et gloriam pro copia
- qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient.
- neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi
- opinione melius res structa est domi.
- Immo est quod satis est, et di faciant ut siet
- plus plusque et istuc sospitent quod nunc habes.
- Illud mihi verbum non placet quod nunc habes.
- tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam.
- Quid tu te solus e senatu sevocas?