Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes.
- hoc sí ita fiat, mores meliores sibi
- parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt,
- ego faxim muli, pretio qui superant equos,
- sint viliores Gallicis cantheriis.
- Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.
- nimis lépide fecit verba ad parsimoniam.
- Nulla igitur dicat “equidem dotem ad te adtuli
- maiorem multo quam tibi erat pecunia;
- enim míhi quidem aequomst purpuram atque aurum dari,
- ancillas, mulos, muliones, pedisequos,
- salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.”
- Vt matronarum hic facta pernovit probe.
- moribus praefectum mulierum hunc factum velim.
- Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus
- videas quam ruri, quando ad villam veneris.
- sed hoc étiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.
- stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius;
- caupones patagiarii, indusiarii,
- flammarii, violarii, carinarii;