Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- mihi?
- Istud male factum arbitror, quia nón latus fódi.
- Homo nullust te scelestior qui vivat hodie,
- neque quoi égo de industria ámplius male plús libens fáxim.
- Pol etsí taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;
- ita fustibus sum mollior magis quam úllus cinaédus.
- sed quid tibi nos tactiost, mendice homo?
- Quae res?
- etiam rogitas? an quia minus quam aéquom erat feci?
- Sine, at hércle cum magnó malo tuo, si hóc caput séntit.
- Pol ego haud scio quid post fuat: tuom núnc caput séntit.
- sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti
- me absente, nisi ego iusseram? volo scíre.
- Tace érgo.
- quia venimus coctum ad nuptias.
- Quid tu, malum, cúras,
- utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?
- Volo scire, sínas an non sinas nos coquere hic cenam?
- Volo scire ego item, meae domi mean sálva futura?
- Vtinam mea mihi modo auferam, quae ádtuli, salva: