Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quam ob rem?
Evcl.
  1. Quia cultrum habes.
Cong.
  1. Cocum decet.
Evcl.
  1. Quid
  2. mihi?
Cong.
  1. Istud male factum arbitror, quia nón latus fódi.
Evcl.
  1. Homo nullust te scelestior qui vivat hodie,
  2. neque quoi égo de industria ámplius male plús libens fáxim.
Cong.
  1. Pol etsí taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;
  2. ita fustibus sum mollior magis quam úllus cinaédus.
  3. sed quid tibi nos tactiost, mendice homo?
Evcl.
  1. Quae res?
  2. etiam rogitas? an quia minus quam aéquom erat feci?
Cong.
  1. Sine, at hércle cum magnó malo tuo, si hóc caput séntit.
Evcl.
  1. Pol ego haud scio quid post fuat: tuom núnc caput séntit.
  2. sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti
  3. me absente, nisi ego iusseram? volo scíre.
Cong.
  1. Tace érgo.