Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Immo equidem credo.
- At scin etiam quo modo?
- aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.
- Censen talentum magnum exorari pote
- ab istóc sene ut det, qui fiamus liberi?
- Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.
- quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:
- collegit, omnia abstulit praesegmina.
- Edepol mortalem parce parcum praedicas.
- Censen vero esse parcum et misere vivere?
- pulmentum pridem éi eripuit miluos:
- homo ad praetorem plorabundus devenit;
- infit ibi postulare plorans, eiulans,
- ut sibi liceret miluom vadarier.
- sescenta sunt quae memorem, si sit otium.
- sed uter vestrorum est celerior? memora mihi.
- Ego, et multo melior.
- Cocum ego, non furem rogo.
- Cocum ergo dico.
- Quid tu ais?