Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Ei occidí.
Evn.
  1. Quid ita?
Meg.
  1. Quia míhi misero cerebrum éxcutiunt
  2. tua dícta, soror: lapidés loqueris.
Evn.
  1. Heia, hoc face quod te iubet soror.
Meg.
  1. Si lubeat, faciam.
Evn.
  1. In rem hoc tuam est.
Meg.
  1. Vt quidem emoriar prius quam ducam.
  2. sed hís legibús si quam dáre vis dúcam:
  3. quae crás veniat, peréndie forás feratur;