Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. verum hoc, frater, unum tamen cogitato,
  2. tibi proximam me mihique esse item te;
  3. ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur
  4. et mihi te et tibi me consulere et monere;
  5. neque óccultum id habéri neque pér metúm mussári,
  6. quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
  7. eo núnc ego secreto ted huc foras seduxi,
  8. ut tuam rém ego tecum hic loquerer familiarem.
Megadorvs
  1. Da mi, optuma femina, manum.
Evn.
  1. Vbi ea est? quis ea est nam optuma?