Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- rogitant me ut valeam, quid agam, quid rerum geram.
- nunc quo profectus sum ibo; postidea domum
- me rursum quantum potero tantum recipiam.
- Velím te arbitrári med haéc verba, fráter,
- meai fidei tuaique rei
- causa facere, ut aequom est germanam sororem.
- quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi;
- nam multum loquaces merito omnes habemur,
- nec mutam profecto repertam ullam esse
- aut hodie dicunt mulierem aut ullo in saeclo.
- verum hoc, frater, unum tamen cogitato,
- tibi proximam me mihique esse item te;
- ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur
- et mihi te et tibi me consulere et monere;
- neque óccultum id habéri neque pér metúm mussári,
- quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
- eo núnc ego secreto ted huc foras seduxi,
- ut tuam rém ego tecum hic loquerer familiarem.
- Da mi, optuma femina, manum.
- Vbi ea est? quis ea est nam optuma?