Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- inopemque optavit potius eum relinquere,
- quam eum thensaurum commonstraret filio;
- agri reliquit ei non magnum modum,
- quo cum labore magno et misere viveret.
- ubi is óbiit mortem qui mihi id aurum credidit,
- coepi observare, ecqui maiorem filius
- mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.
- atque ille vero minus minusque impendio
- curare mínusque me impertire honoribus.
- item a me contra factum est, nam item obiit diem.