Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat.
Dem.
  1. Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe.
Arg.
  1. Edepol, pater,
  2. merito tuo facere possum.
Dem.
  1. Age ergo, hoc agitemus convivium
  2. vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo,
  3. mi gnate, me abs te.
Arg.
  1. Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium.