Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.
Phil.
  1. Amandone exorarier vis ted an osculando?
Lib.
  1. Enim véro utrumque.
P.
  1. Ergo, obsecro, ét tu utrumque nostrum serva.
Arg.
  1. O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst
  2. libertum potius quam patronum onus in via portare.
Phil.
  1. Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,
  2. amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.