Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.
- proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades.
- Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur,
- concedite istuc.
- Vin erum deludi?
- Dignust sane.
- Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur?
- Cupio hercle.