Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Mitte quaeso.
- Quo nunc abis? quin tu hic manes?
- Nox, si voles, manebo.
- Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse
- negotiosum interdius videlicet Solonem,
- leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae!
- qui sese parere apparent huius légibus, profecto
- numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.