Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Aibat reddere quom extemplo redditum esset;
- nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum efficeret.
- Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne?
- Non etiam.
- Hem non? si velis da --- , commoda homini amico.
- Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio.
- Heús iam satis tu.
- audin quae loquitur?
- Audio et quiesco.
- Tandem, opinor,
- conticuit. nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire.
- quam mox mi operam das?
- Ehem, óptume. quam dudum tu advenisti?
- non hercle te provideram (quaeso, ne vitio vortas),
- ita iracundia obstitit oculis.
- Non mirum factum est.
- sed si domi est, Demaenetum volebam.
- Negat esse intus.
- verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare,
- repromittam istoc nomine solutam rem futuram.