Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Siquidem hércle nunc summum Iovem te dicas detinuisse
- atque is precator adsiet, malam rem effugies numquam.
- tu, verbero, imperium meum contempsisti?
- Perii, hospes.
- Quaeso hercle noli, Saurea, mea causa hunc verberare.
- Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit.
- Quiesce quaeso.
- Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis.
- abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit,
- cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi,
- quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle
- clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.
- iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?
- iussin columnis deici operas araneorum?
- iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris?
- nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum.
- quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,
- dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos
- dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat.
- em ergo hóc tibi.