Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid vis?
- Pugno malam si tibi percussero,
- mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas.
- Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis,
- né hodie malo cum auspicio nomen commutaveris.
- Quaeso, aequo animo patitor.
- Patitor tú item, cum ego te referiam.
- Dico ut usust fieri.
- Dico hercle ego quoque ut facturus sum.
- Ne nega.
- Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris.
- Ego abeo, tu iam, scio, patiere. sed quis hic est? is est,
- ille est ipsus. iam ego recurro húc. tu hunc interea hic tene.
- volo seni narrare.
- Quin tuom officium facis ergo ac fugis?
- Vt démonstratae súnt mihi, hasce aédis esse opórtet,
- Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta
- atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc.
- Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis.
- Nemo etiam tetigit. sanun es?