Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast.
- amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo,
- quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.
- nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probe
- iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus.
- capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
- atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virum