Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet.
- iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo,
- qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe.
- nunc tu divine húc fac adsis Sosia
- (audis quae dico, tam etsi praesens non ades),
- fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus
- ut abigas; quovis pacto fac commentus sis.