Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- bis tanto amici sunt inter se quam prius.
- Primum cavisse oportuit ne diceres,
- verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.
- Iube véro vasa pura adornari mihi,
- ut quae ápud legionem vota vovi, si domum
- rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.
- Ego istuc curabo.