Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
- Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat,
- si me illam amantem ad sese studeam recipere,
- quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit
- atque illi dudum meus amor negotium
- insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi
- illius ira in hanc et male dicta expetent.