Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Non soleo ego somniculose éri imperia persequi.
- vigilans vidi, vigilans nunc te video, vigilans fabulor,
- vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit.
- Quis homo?
- Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis?
- Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis.
- Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam.
- Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
- sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia.
- Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant;
- non ego cum vino simitu ébibi imperium tuom.
- Vtinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.
- Satín parva rés est volúptatum in víta atque in aétate agúnda
- praequám quod moléstum est? ita cuíque comparátum est in aétate hominum;
- ita dívis est plácitum, volúptatem ut maéror comés consequátur:
- quin íncommodí plus malíque ilico ádsit, boní si optigít quid.
- nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa dé me sció, cui volúptas
- parúmper datást, dum virí mei míhi potéstas vidéndi fuit
- noctem únam modo; átque is repénte abiit á me hinc ánte lucem.
- sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego amó praeter omnes.