Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Tuam fidem obsecro.
Merc.
  1. Tun te audes Sosiam esse dicere,
  2. quí ego sum?
S.
  1. Perii.
M.
  1. Parum etiam, praeut futurum est, praedicas.
  2. quoius nunc es?
Sos.
  1. Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom.
  2. pro fidem, Thebani cives.
Merc.
  1. Etiam clamas, carnifex?
  2. loquere, quid venisti?
Sos.
  1. Vt esset quem tu pugnis caederes.
M.
  1. Cuius es?
S.
  1. Amphitruonis, inquam, Sosia.
M.
  1. Ergo istoc magis,
  2. quia vaniloquo'svaniloquus es , vapulabis: ego sum, non tu, Sosia.
Sos.
  1. Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut verberem.
M.
  1. Etiam muttis?
S.
  1. Iam tacebo.
M.
  1. Quis tibi erust?
S.
  1. Quem tu voles.