Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quin sic faciam ut constitui. pergam in aedis nunciam.
Bromia
  1. Spes átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore,
  2. neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
  3. ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi,
  4. iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.
  5. ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi,
  6. animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum.