Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Qui?
- Quia enim te macto infortunio.
Non.354MAmph.
- At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.
Prisc.&3GL&2.564K(Merc.)
- Érus Amphitruost occupatus.
Non.543M(Merc.)
- abiendi nunc tibi etiam occasiost.
Non.44M(Merc.)
- Optimo iure infringatur aula cineris in caput.
(Merc.)
- Ne tu postules matulam unam tibi aquae ínfundi in caput.
Non.105M(Merc.)
- Laruatu'slaruatus es . edepol hominem miserum. medicum quaerita.
Non.44M,247M(Alc.)
- Exiúravisti te mihi dixe per iocum.
Non.237M(Alc.)
- Quaeso advenienti morbo medicari iube:
- tu certe aut laruatus aut cerritus es.
Non.182M(Alc.)
- Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo,
- non causam dico quin vero insimules probri
Non.473M(Amph.)
- Cuius? quaé me absente corpus volgavit suom.
Prisc.&3GL&2.168K,2.321K(Amph.)
- Quíd minitabas te facturum, si istas pepulissem fores?
Serv.&3A.&8.127(Amph.)
- Ibi scrobes ecfodito tu plus sexagenos in die.
Non.233M(Amph.)
- Noli pessimo precari.
Non.453M(Bleph.)
- animam comprime
Non.331M(Ivpp.)
- Mánifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.
Non.454M(Amph.)
- Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam
- impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri.
&3Gloss.Plaut.&(Amph.)
- Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi?
Non.285M(Amph.)
- clandestino
(Amph. sive Ivpp.)
- Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere.
- Vós inter vos partite; ego abeo, mihi negotium est;
- neque ego umquam usquam tanta mira me vidisse censeo.
- Blepharo, quaeso ut advocatus mi adsis neve abeas.
- Vale.
- quid opust me advocato, quí utri sim advocatus nescio?—