GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0270p.stoa001.opp-lat1:4.1-4.2 urn:cts:latinLit:stoa0270p.stoa001.opp-lat1:4.1-4.2

Sacrae religionis fidus interpres uniuersa conponit, ut peccatis ulterius locus esse non possit: nam quid aliud tanta morum sanctitate promittis, nisi ut uitam beatam submotis erroribus agitemus? in quo laudem maximam tuis uideo conuenire uirtutibus, quod inperitam mentem piis hortationibus inmutaris et ad optimam traxeris rationem. ceterum non ita mirabile uideretur, si eruditos animos infusa sapientia confirmasses: est enim prudentibus uiris cum deuotione cognatio nec est cito conueniens credulitati rusticitas. sic illi, qui figuras animantium de lapidibus ducunt, difficilioris operis negotium gerunt, si durissima saxa ferramentis incutiunt, illi uero, qui mollioris materiae tentamenta susceperint, manus suas iuuari sentiunt facilitate fingendi, consentaneumque putatur, ut arduus labor opificis honore maximo censeatur: ita tibi, domine, praedicatio singularis est exhibenda, quod inpolitos agrestesque sensus culpae caligine liberatos et humana sentire feceris et diuina cognoscere.

Non minus ille Xenocrates in laude \'est, philosophorum longe doctissimus, qui seueris exhortationibus fecit ut luxuria uinceretur. nam cum Polemo quidam uino languidus ex antelucano conuiuio publice uagaretur illudque temporis esset, quo ad gymnasium Xenocratis confluerent auditores, ingressus et ipse est et in numero studiosorum eo habitu, quo de cena prodierat, inpudenter adsedit; nam caput eius florens corona contexerat: neque est ueritus se omnibus uideri dissimilem, quia re uera caput, quod est domicilium sanitatis, usus 1 Incipit epistulae ... P 2 Sacrae P: Sanctae edd. 4 agitimus P 5 uides uel uidemus de Prato 9 crudelitati P || fort. si illi 12 temtamenta P II fingendi P et Clericws: pingendi ed. d\'dchery 17 senocrates P II philosoforum P 20 illutque P II quod ad gypnasium seno- crates P 22 quod de P 1122 et 24 capud P 24 quia P: qui ed. d\'Achery longae potionis inuerterat. tunc grauiter inmurmurantibus ceteris, quod in multitudinem litteratorum intempestiuus auditor inrepserat, ne minimum quidem magister ille commotus est, sed potius de disciplina morum legibusque modestiae instituit disputare: tantumque ualuit docentis auctoritas, ut petulantis illius animus ad amorem pudoris inpelleretur. et primo quidem Polemo coronam capite conturbatus deposuit discipulumque professus est: ad extremum ita se ad officium grauitatis inflexit seque totum formauit ad uerecundiam, ut prioris uitae consuetudinem emendatio gloriosa texisset. hoc ipsud nos in tuis praeceptionibus admiramur, quod nullis minis, nullis omnino terroribus ad cultum Dei uaesanos animos conuertisti, ut confusa mens illud crederet esse rectissimum, cum omnibus bene beateque uiuere,. quam cum paucis iniusta sentire.