GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa007.perseus-lat2:1.1.421-1.1.440 urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa007.perseus-lat2:1.1.421-1.1.440
lux hebetat spissusque dies, et fumus ob orasubfusus rutilum frontis diadema retundit.obscuras video tibi circumferrier umbrascaeruleasque animas atque idola nigra volare,censeo sublimem tollas super aëra vultum sub pedibusque tuis nimbosa elementa relinquas,omne quod ex mundo est tibi subiacet; hoc Deus ipseconstituit, cuius nutu dominaris et orbiimperitas et cuncta potens mortalia calcas.non decet ut submissa oculos regina caducum contemplere solum maiestatemque requirascirca humiles rerum partes, quibus ipsa superstas.non patiar veteres teneas ut me duce nugas,ut cariosorum venereris monstra deorum.si lapis est, senio dissolvitur aut crepat ictu percussus tenui; mollis si brattea gypsumtexerat, infido rarescit glutine sensim;si formam statuae lamnis conmisit aënislima terens, aut in partem cava membra gravatopondere curvantur, scabra aut aerugo peresam