GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa005.perseus-lat2:3.861-3.880 urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa005.perseus-lat2:3.861-3.880
claudere flexibiles patulam seu tendere palmam?ista figura manus nostrae est, quam non habet in seincircumscriptus Dominus; sed tradita forma esthumanis quae nota animis daret intellectum, 1ut per corpoream speciem plasmasse feratur corporis effigiem. 1 sic est plasmata vicissimflatu incorporeo res flabilis, oris et essefertur opus, tenuis per quod constructa refulsitforma animae atque rudi factam se munere sensit.si non est factura manus caro nostra, nec oris est factura anima, flatu et spiramine coeptainque locum deducta aliquem; namque omne quod horanatalis profert, locus accipit; et locus ullusquod cohibere potest, modicum est, nec in omnia fusum;et quod tam modicum est ut certa sede locetur iam titubare potest; et quod titubaverit intranaturam vitii est; vitiosum denique tristemreccidit in poenam: Deus hoc, mihi credite, non est.aut, si maiestas animae est, ostendite quid sitquod lapsam Christique inopem nova gratia inundat,