GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa005.perseus-lat2:3.761-3.780 urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa005.perseus-lat2:3.761-3.780
pristinus in speculum decor excitat, et putrefactastincta rubore genas paulatim purpura vestit,quis potuit fluidis animam suffundere membris?nimirum qui membra dedit, qui fictilis ulvaeperflavit venam madidam, cui tabida glaeba traxit sanguineos infecto umore colores.o mors auritis iam mitis legibus, o morssurda prius, iam docta sequi quodcumque iubetur,cui tantum de te licuit? convicta fatereesse Deum, solus qui me tibi praeripit, Iesum. abde negatores Christi, nemo invidet, abde;utere sorte tua blasphemis nocte tenendisperpetua, plebem iustorum capta resolve,qui norunt hominem atque Deum sic dicere Christumut verus summusque Deus mortalia gestet. ipse gerit quod struxit opus, nec ferre pudescitfactor quod peperit, corpus loquor atque animae vim.finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore.totum hominem Deus adsumit, quia totus ab ipso est,et totum redimit quem sumpserat, omne reducens,