GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa005.perseus-lat2:3.241-3.260 urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa005.perseus-lat2:3.241-3.260
Natum nosse Deum, numquam nisi Sanctus et unusSpiritus intersit Natumque Patremque vocare;sic tamen haec constare tria, ut ne separe ductutris faciam, tribus his subsistat sed Deus unus.nec Pater ipse autem qui Filius, ut, quia natum scimus ab innato, vere Pater et sata veresit suboles, nec sit genitor sibi Filius ipse.perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex sesive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repentenascendi nova materies, ac se Deus ultro ediderit natumque sibi se fecerit ipsum,nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt,qui Pater est, gignendo Pater, tum Filius ex hocFilius, auctore genitus quod sit Patre summo,summus et ipse tamen; nec enim minor aut Patre dispar.unde in utroque operis forma indiscreta, nisi omnem vim maiestatis patriae generosus haberetFilius, idque Deus genitor, quod Filius, esset?pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsumgignere, si fas est humanos tendere sensus