GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa002.perseus-lat2:1.61-1.80 urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa002.perseus-lat2:1.61-1.80
caesa cupidineo madefactum sanguine lavit,gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudithsprevit et incestos conpescuit ense furores,famosum mulier referens ex hoste tropaeumnon trepidante manu vindex mea caelitus audax! at fortasse parum fortis matrona sub umbralegis adhuc pugnans, dum tempora nostra figurat,vera quibus virtus terrena in corpora fluxitgrande per infirmos caput excisura ministros,numquid et intactae post partum virginis ullum fas tibi iam superest? post partum virginis, ex quocorporis humani naturam pristina origodeseruit carnemque novam vis ardua sevit,atque innupta Deum concepit femina Christum,mortali de matre hominem, sed cum Patre numen. inde omnis iam diva caro est quae concipit illumnaturamque Dei consortis foedere sumit,Verbum quippe caro factum non destitit essequod fuerat, verbum, dum carnis glutinat usum,maiestate quidem non degenerante per usum